Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Capellanus, Andrea
De Amore Libri tres

Praefatio

[1]Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare. [2]Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire. Quod quam sit grave quamque molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare. [3]Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis; nihil credit se habere beatum nisi id quod penitus suo debeat amori placere. [4]Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare; quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.

Liber primus