VI. [Astylus, Lycidas, Mnasyllus]
Astylus
Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et puer Alcon
certavere sub his alterno carmine ramis,
iudice me, sed non sine pignore. Nyctilus haedos
iuncta matre duos, catulum dedit ille Leaenae
iuravitque genus; sed sustulit omnia victor.
Lycidas
Nyctilon ut cantu rudis exsuperaverit Alcon?
Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,
vocalem superet si dirus aedona bubo.
Astylus
Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una,
si magis aut docili calamorum Nyctilus arte
aut cantu magis est quam vultu proximus illi.
Lycidas
Iam non decipior: te iudice pallidus alter
venit et hirsuta spinosior hystrice barbam;
candidus alter erat levique decentior ovo
et ridens oculis crinemque simillimus auro,
qui posset dici, si non cantaret, Apollo.
Astylus
O Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,
tu quoque laudatum posses Alcona probare.
Lycidas
Vis igitur, quoniam nec nobis, improbe, par es,
ipse tuos, iudex, calamos committere nostris?
Vis conferre manum? Veniat licet arbiter Alcon.
Astylus
Vinces tu quemquam? Vel te certamine quisquam
dignetur, qui vix stillantes, aride, voces
rumpis et expellis male singultantia verba?
Lycidas
Fingas plura licet: nec enim potes, improbe, vera
exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.
Sed quid opus vana consumere tempora lite?
Ecce venit Mnasyllus: erit - nisi forte recusas -
arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis.
Astylus
Malueram, fateor, vel praedamnatus abire
quam tibi certanti partem committere vocis.
Ne tamen hoc impune feras: en aspicis illum,
candida qui medius cubat inter lilia, cervum?
Quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor.
Scit frenos et ferre iugum sequiturque vocantem
credulus et mensae non improba porrigit ora.
Aspicis ut fruticat late caput utque sub ipsis
cornibus et tereti pendent redimicula collo?
Aspicis ut niveo frons inretita capistro
lucet et, a dorso quae totam circuit alvum,
alternat vitreas lateralis cingula bullas?
Cornua subtiles ramosaque tempora molles
implicuere rosae rutiloque monilia torque
extrema cervice natant, ubi pendulus apri
dens sedet et nivea distinguit pectora luna.
Hunc, sicutque vides, pignus, Mnasylle, paciscor
pendere, dum sciat hic se non sine pignore vinci.
Lycidas
Terreri, Mnasylle, suo me munere credit:
aspice, quam timeam! Genus est, ut scitis, equarum
non vulgare mihi, quarum de sanguine ponam
velocem Petason, qui gramina matre relicta
nunc primum teneris libavit dentibus: illi
terga sedent, micat acre caput, sine pondere cervix,
et tornata brevi substringitur ungula cornu,
ungula, qua viridi sic exsultavit in arvo,
tangeret ut fragiles, sed non curvaret, aristas.
Hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro.
Mnasyllus
Et vacat et vestros cantus audire iuvabit.
Iudice Mnasyllo contendite, si libet: istic
protinus ecce torum fecere sub ilice Musae.
Astylus
Sed ne vicini nobis sonus obstrepat amnis,
gramina linquamus ripamque volubilis undae:
namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae
respondent et obest arguti glarea rivi.
Lycidas
Si placet, antra magis vicinaque saxa petamus,
saxa, quibus viridis stillanti vellere muscus
dependet scopulisque cavum sinuantibus arcum
imminet exesa veluti testudine concha.
Mnasyllus
Venimus et tacito sonitum mutavimus antro:
seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus,
ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis.
Nunc mihi seposita reddantur carmina lite;
nam vicibus teneros malim cantetis amores:
Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.
Lycidas
Tu modo nos illis - iam nunc, Mnasylle, precamur -
auribus accipias, quibus hunc et Acanthida nuper
diceris in silva iudex audisse Thalea.
Astylus
Non equidem possum, cum provocet iste, tacere.
Rumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit.
Audiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe
dulce satis fuerit Lycidan spectare trementem,
dum te teste palam sua crimina pallidus audit.
Lycidas
Me, puto, vicinus Stimichon, me proximus Aegon
hos inter frutices tacite risere volentem
oscula cum tenero simulare virilia Mopso.
Astylus
Fortior o utinam nondum Mnasyllus adesset!
Efficerem ne te quisquam tibi turpior esset.
Mnasyllus
Quid furitis? Quo vos insania tendere iussit?
Si vicibus certare placet - sed non ego vobis
arbiter - hoc alius possit discernere iudex.
Et venit ecce Micon, venit et vicinus Iollas:
litibus hi vestris poterunt imponere finem.