Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Calpurnius Siculus
Eclogae

III. [Iollas, Lycidas]

Iollas Numquid in hac, Lycida, vidisti forte iuvencam
valle meam? Solet ista tuis occurrere tauris,
et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas,
nec tamen apparet; duris ego perdita ruscis
iam dudum nullus dubitavi crura rubetis
scindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi.

Lycidas Non satis attendi, nec enim vacat. Uror, Iolla,
uror, et immodice: Lycidan ingrata reliquit
Phyllis amatque novum post tot mea munera Mopsum.

Iollas Mobilior ventis o femina! Sic tua Phyllis,
quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,
mella etiam sine te iurabat amara videri.

Lycidas Altius ista querar, si forte vacabis, Iolla.
Has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos:
nam cum prata calent, illic requiescere noster
taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra
et matutinas revocat palearibus herbas.

Iollas Non equidem, Lycida, quamvis contemptus abibo.
Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc,
si tamen invenies, deprensam verbere multo
huc age; sed fractum referas hastile memento.
Nunc age dic, Lycida, quae vos tam magna tulere
iurgia? Quis vestro deus intervenit amori?

Lycidas Phyllide contentus sola, - tu testis, Iolla, -
Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret.
En sibi cum Mopso calamos intexere cera
incipit et puero comitata sub ilice cantat.
Haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi
ut nihil ulterius tulerim. Nam protinus ambas
diduxi tunicas et pectora nuda cecidi.
Alcippen irata petit dixitque: Relicto,
improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit.
Nunc penes Alcippen manet ac ne forte negetur,
a! vereor; nec tam nobis ego Phyllida reddi
exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo.

Iollas A te coeperunt tua iurgia, tu prior illi
victas tende manus: decet indulgere puellae,
vel cum prima nocet. Si quid mandare iuvabit,
sedulus iratae contingam nuntius aures.

Lycidas Iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem.
Forsitan audito poterit mitescere cantu:
et solet illa meas ad sidera ferre Camenas.

Iollas Dic age; nam cerasi tua cortice verba notabo
et decisa feram rutilanti carmina libro.

Lycidas Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantus
dat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba,
dum flet et excluso disperdit lumina somno.
Non sic destricta marcescit turdus oliva,
non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas,
ut Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro.
Te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur
nec sapiunt fontes et acescunt vina bibenti.
At si tu venias, et candida lilia fient
et sapient fontes et dulcia vina bibentur.
Ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebas
dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti
oscula nec medios dubitasti rumpere cantus
atque inter calamos errantia labra petisti.
A dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi
vox et carmen iners et acerbae stridor avenae?
Quem sequeris? Quem, Phylli, fugis? Formosior illo
dicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.
Sum quoque divitior: certaverit ille tot haedos
pascere quot nostri numerantur vespere tauri.
Quid tibi, quae nosti, referam? Scis, optima Phylli,
quam numerosa meis siccetur bucula mulctris
et quam multa suos suspendat ad ubera natos.
Sed mihi nec gracili sine te fiscella salicto
texitur et nullo tremuere coagula lacte.
Quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli,
tradimus ecce manus: licet illae vimine torto,
scilicet et lenta post tergum vite domentur,
ut mala nocturni religavit bracchia Mopsi
Tityrus et furem medio suspendit ovili.
Accipe, ne dubites: meruit manus utraque poenas.
His tamen, hic isdem manibus tibi saepe palumbes,
saepe etiam leporem decepta matre paventem
misimus in gremium; per me tibi lilia prima
contigerant primaeque rosae; vixdum bene florem
degustabat apis, tu cingebare coronis.
Aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,
qui metere occidua ferales nocte lupinos
dicitur et cocto pensare legumine panem,
qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,
vilia cum subigit manualibus hordea saxis.
Quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis
obstiterit, laqueum miseri nectemus ab illa
ilice, quae nostros primum violavit amores.
Hi tamen ante mala figentur in arbore versus:
"Credere, pastores, levibus nolite puellis;
Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum".
Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,
perfer et exora modulato Phyllida cantu.
Ipse procul stabo vel acuta carice tectus
vel propius latitans vicina sepe sub horti.

Iollas Ibimus, et veniet, nisi me praesagia fallunt.
Nam bonus a dextro fecit mihi Tityrus omen,
qui venit inventa non irritus ecce iuvenca.