Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XI

Et inspexi cetera infra te, et uidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim uere est, quod incommutabiliter manet. mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille autem in se manens innouat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.