Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

II

Sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud, quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes, qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum, quam ex aduersa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum uel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatudine in miseriam uerteretur, et egeret auxilio, quo erui purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo seruienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer, subueniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. sat erat ergo istuc, aduersus eos omni modo euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent, sine horribile sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.