Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIIII

Et multi amici agitaueramus animo, et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias, paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et alliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia omnium; cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter non praediuites, Romanianus maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multum ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam magistratus omnia necessaria curarent, ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus, atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuam manet in aeternum. ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas nobis, daturus escam in opportunitate, et aperturus manum, atque impleturus animas nostras benedictione.