Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur, maxime matre dante operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et uota sua ac promissa tua in mea fide conpleri animaduertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per uisum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam uoluisti. et uidebat quaedam uana et phantastica, quo cogebat inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim descernere se nescio quo sapore, quem uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te et animam suam somniantem. instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur.