Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XII

Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda, cantans nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae suae, sed non haeserat, magisque doluerat et spreuerat, et deinde iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam, et promeruissent deum, et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego granditate quidem animi longe aberam: et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam meam, solui timens, et quasi concusso uulnere, repellens uerba bene suadentis tamquam manum soluentis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes inplicarentur.

Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque inde inter non quaeremus, caelibem uitam nullo modo posse degere, atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectiones consuetudinis meae; ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare coniugium, nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus seruitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subuenires miris et occultis modis.