Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

X

Hunc ergo Romae inueneram, et adhaesit mihi fortissimo uinculo, mecumque Mediolanium profectus est, ut nec me desereret, et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum uotum magis parentum quam suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est quoque eius indoles, non solum de inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum, erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi erant. uoluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit Alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcauit, mirantibus omnibus inusitatam animam, quae hominem tantum, et innumerabilis praestandi nocendique modis ingenti fama celebratum, uel amicum non optaret uel non formidaret inimicum. ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamuis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re uera, si ipse faceret, iste discederet. hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi conficiendos curaret; sed consulta iustitia, deliberationem in melius uertit, utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. paruum est hoc; sed qui in paruo fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae ueritatis ore processit: si in iniusto mamona fidelis non fuistit, uerum quis dabit uobis? et si in alieno fideles non fuistis, uestrum quis dabit uobis? talis tunc ille inhaerebat mihi, mecumque nutabat in consilio, quidnam esset tenendus uitae modus.

Nebridius etiam, qui relicta patria uicina Carthagini atque ipsa Carthagine, ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre, nullam ob aliam causam Mediolanium uenerat, nisi ut mecum uiueret in flagrantissimo studio ueritatis atque sapientiae, pariter suspirabat pariterque fluctuabat, beatae uitae inquisitor ardens, et quaestionum difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium, et inopiam suam sibimet inuicem anhelantium, et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore opportuno. et in omni amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et auersabamur gementes et dicebamus: quamdiu haec? et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis adprehenderemus.