I
Spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an uero non tu feceras me, et discreueras me a quadrupedibus, et uolatibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum, et quaerebam te foris a me, et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inuentione ueri. iam uenerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens, et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per uisum pollicitus eras. et inuenit me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio uiduae; Iuuenis, tibi dico, surge: et reuiuesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo uero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in uitam aeternam. diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici uocant, certa praesumebat.