Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XII

Sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem Romae artem rhetoricam: et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: sed subito inquiunt ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia uilis est. oderat etiam istos cor meum, quamuis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales, et fornicantur abs te, amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum adprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te, manentem et reuocantem, et ignoscentem redeunti ad te meretrici humanae animae. et nunc tales odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei uero te, deum, ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.