Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

Et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis, et ibam iam ad inferos, portans omnia mala, quae conmiseram et in te et in me et in alios, multa et grauia super originalis peccati uinculum, quo omnes in Adam morimur. non enim quicquam eorum mihi donaueras in Christo, nec soluerat ille in cruce sua inimicitias, quas tecum contraxeram peccatis meis. quomodo enim eas solueret in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? quam ergo falsa mihi uidebatur mors carnis eius, tam uera erat animae meae; et quam uera erat mors carnis eius, tam falsa uita animae meae, quae id non credebat. et ingrauescentibus febribus, iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in ueritate ordinis tui? et hoc illa nesciebat, et tamen pro me orabat absens. tu autem, ubique praesens, ubi erat exaudiebas eam, et ubi eram miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque enim desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum, et melior eram puer, quo illum de materna pietate flagitaui, sicut iam recordatus atque confessus sum. sed in dedecus meum creueram, et consilia medicinae tuae demens irridebam, qui non me siuisti talem bis mori. quo uulnere si feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.

Non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa more transuerberasset uiscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces, tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an uero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo uero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. absit, ut tu falleres eam in illis uisionibus et responsionibus tuis, quae iam commemoraui et quae non commemoraui, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.