Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

III

Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam uenerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per inlecebram suauiloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a ueritate rerum, quarum discendarum auidus eram, nec quali uasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum adponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et adprime discplinis liberalibus eruditus.

Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista uidebantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime inuenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe agnoscis: nec propinquas nisi obtritis corde, nec inueneris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam, et dimetiantur sidereas plagas, et uestigent uias astrorum. mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt, et praenuntiauerunt ante multo annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. et ita factum est, ut praenuntiauerunt; et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie; atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol: et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent, qui nesciunt ea, et exultant atque extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes, et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praeuident, et in praesentia suum non uident non enim religiose quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi se dant tibi, se, ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi, et trucidant exaltationes suas sicut uolatilia, et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax, consumas mortuas curas eorum, recreans eos immortaliter.

Sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio, et numeratus est inter nos, et soluit tributum Caesari. non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. non nouerunt hanc uiam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et multa uera de creatura dicunt, et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt, et ideo non inueniunt, aut si inueniunt, cognoscentes deum, non sicut deum honorant, aut gratias agunt, et euanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student peruersimma caecitate etiam tibi tribuere quae tua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui ueritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedem et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium, et colunt et seruiunt creaturae potius quam creatori.

Multa tamen ab eis ex ipsa creatura uera dicta retinebam, et occurebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et uisibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delitans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et occulis meis exploratas non occurrebat, et longe diuersum erat.