Si placent corpora, deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes, et dic eis: hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit ueritas: intimus cordi est, sed cor errauit ab eo. redite, praeuaricatores, ad cor, et inhaerete illi, qui fecit uos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suaue; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo uobis adhuc et adhuc ambulare uias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam uitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata uita, ubi nec uita?
Et descendit huc ipsa uita nostra et tulit mortem nostram, et occidit eam de abundantia uitae suae, et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum primum uirginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et inde uelut sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigans ad currendam uiam. non enim tardauit, sed cucurrit clamans, ut redeamus ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inueniamus eum. abscessit enim et ecce hic est. noluit nobiscum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit, unde numquam recessit, quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat, et uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam peccauit illi. fili hominum, quo usque graues corde? numquid et post descensum uitae non uultis ascendere et uiuere? sed quo ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os uestrum? descendite, ut ascendatis, et ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra deum. dic eis ista, ut plorent in conualle plorationis, et sic eos rape tecum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne caritatis.