Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

Hoc est, quod diligitur in amicis; et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amauerit redamantem aut si amantem non redamauerit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia beniuolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum, et uersa dulcedine in amaritudinem cor madidum, et ex amissa uita morientium mors uiuentium. beatus qui amat te, et amicum in te, et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari, qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et inplet ea, quia inplendo ea fecit ea? te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non inuenit legem tuam in poena sua? et lex tua ueritas et ueritas tu.