Non uacant tempora, nec otiose uoluuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce ueniebant et praeteribant de die in diem; et ueniendo et praetereundo, inserebant mihi spes alias et alias memorias, et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam unde me facillime et in intima dolor ille penetrauerat, nisi quia fuderam in harenam animam meam, diligendo moriturum ac si non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod postea amabam; et hoc erat ingens fabula et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra, pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant, quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere, et uicissim beniuole obsequi; simul legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari; dissentire interdum sine odio, tamquam ipse homo secum, atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas; docere aliquid inuicem aut discere ab inuicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere uenientes cum laetitia: his atque huius modi signis, a corde amantium et redamantium procedentibus, per os, per liguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus flagrare animos et ex pluribus unum facere.