Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VII

O dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem inmoderate humana patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam, inpatientem portari a me; et ubi eam ponerem non inueniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus, nec in suaue olentibus locis, nec in conuiuiis apparatis, nec in uoluptate cubilis et lecti, non denique in libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux, et quidquid non erat quod ille erat, inprobum et taediosum erat, praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies. ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandis sarcina miseriae, ad te, domine, leuanda erat et curanda, sciebam, sed nec uolebam nec ualebam, eo magis, quod mihi non eras aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed uanum phantasma et error meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane labebatur et iterum ruebat super me; et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere. quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi uidere non solebant: atque a Thagastensi oppido ueni Carthaginem.