Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

X

Haec ego nesciens, inridebam illos sanctos seruos et prophetas tuos. et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te, sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret uisceribus, et anhelaret de illa angelos, immo uero particulas dei, gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et ueri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac uentre soluerentur. et credidi miser magis misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. si quis uero esuriens peteret, qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella uideretur, si ei daretur.