Quid erat ille affectum animi? certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit? risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nimo quidem facile, sed tamen etiam solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino solus. Ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. solus non facerem furtum illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non liberet, nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco nocendi auiditas et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum dicitur: eamus, faciamus, et pudet non esse impudentem.