Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXX

Et audiui, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua ueritate, et intellexi, quoniam sunt quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate conpulsum, sicut fabricas caelorum et conpositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et conpaginares atque contexeres, cum de hostibus uictis mundana moenia molireris, ut ea constructione deuincti aduersus te iterum rebellare non possent; alia uero nec fecisse te nec omnino conpegisse, sicut omnis carnes et minutissima quaeque animantia et quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturamque aliam non abs te conditam tibique contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. insani dicunt haec quoniam non per spiritum tuum uident opera tua nec te cognoscunt in eis.