Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXIII

Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. ergo in ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui spiritaliter subduntur eis qui praesunt masculum et feminam fecisti hominem hoc modo in gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec Iudaeus neque Graecus neque seruus neque liber spiritales ergo, siue qui praesunt siue qui obtemperant, spiritaliter iudicant; non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento non enim oportet de tam sublimi auctoritate iudicare neque de ipso libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet, quoniam summittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte ueraciterque dictum esse. sic enim homo, licet iam spiritalis et renouatus in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, factor tamen legis debet esse, non iudex. neque de illa distinctione iudicat spiritalium uidelicet atque carnalium hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et diuisisti et uocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo iudicat. quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde uenturus sit in dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua inpietatis amaritudine remansurus?

Ideoque homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli, neque ipsius occulti caeli, neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem uocasti, neque congregationis aquarum, quod est mare: sed accepit potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. iudicat enim et approbat, quod recte, improbat auter, quod perperam inuenerit; siue in ea sollemnitate sacramentorum, quibus initiantur quos peruestigat in aquis multis misericordia tua; siue in ea, qua ille piscis exhibetur, quem leuatum de profundo terra pia comedit; siue in uerborum signis uocibusque subiectis auctoritati libri tui, tamquam sub firmamento uolitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque inuocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus uocibus corporaliter enuntiandis causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt uideri, ut opus sit instrepere in auribus. ita, quamuis multiplicentur uolatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, inprobando autem, quod perperam inuenerit in operibus moribusque fidelium, elemosynis tamquam terra fructifera, et de anima uiua mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis, de his, quae per sensum corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.