Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXII

Ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male uiuendo, et coeperit esse anima uiuens bene uiuendo, completumque fuerit uerbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic saeculo, consequetur illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini in nouitate mentis uestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate uiuentes. neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit uoluntas tua. ad hoc enim ille dispensator tuus, generans per euangelium filios, ne semper paruulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foueret: reformamini, inquit, in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. ideoque non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et similitudinem nostram. mente quippe renouatus, et conspiciens intellectam ueritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit uoluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem uidere trinitatem unitatis uel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto: faciamus hominem, singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram, singulariter infertur: ad imaginem dei. ita homo renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.