Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXI

Ac per hoc in uerbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit, non reptilia animarum uiuarum et uolatilia, sed animam uiuam. neque enim iam opus habet baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: (non enim intratur aliter in regno caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur;) nec magnalia mirabilium quaerit, quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia uiderit, non credit, cum iam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus. nec isto igitur genere uolatili, quod uerbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti super aquas. immitte in eam uerbum tuum per nuntios tuos. opera enim eorum narramus, sed tu es, qui operaris in eis, ut operentur animam uiuam. terra producit eam, quia terra causa est, ut haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum uiuarum et uolatilia sub firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamuis piscem manducet leuatum de profundo, in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo leuatus est, ut alat aridam. et aues marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim uocum euangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis multipliciter de die in diem. at uero anima uiua de terra sumit exordium, quia non prodest nisi iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi uiuat, quae mortua erat in deliciis uiuens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis uitales deliciae.

Operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis, annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et uoces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum se abscondunt a facie tua et fiunt abyssus sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi, et sint forma fidelibus uiuendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: quaerite deum, et uiuet anima uestra, ut producat terra animam uiuentem. nolite conformari huic saeculo, continete uos ab eo. euitando uiuit anima, quae appetendo moritur. continete uos ab immani feritate superbiae, ab inerti uoluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio libidinis et uenenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discendo a fonte uitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et conformatur ei.

Verbum autem, deus, fons uitae aeternae est et non praeterit: ideoque in uerbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in fonte uitae animam uiuentem, in uerbo tuo per euangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio uiri ab amico est: estote, inquit, sicut ego, quia et ego sicut uos. ita erunt in anima uiua bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. et pecora bona neque si manducauerint, abundantia, neque si non manducauerint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cauendum, et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas. seruiunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita uiuunt et bona sunt.