Concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum. separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae; non animam uiuam, quam terra producet, sed reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram. repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus temptationum saeculi, ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tamquam coeti grandes; et uoces nuntiorum tuorum uolantes super terram iuxta firmamentum libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent, quocumque irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine, benedicendo multiplicasti haec.
Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac uariae; et aliud ex alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensum mortalium; ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. aquae produxerunt haec, sed in uerbo tuo: necessitates alienatorum ab aeternitate ueritatis tuae populorum produxerunt haec, sed in euangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt, quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo uerbo ista procederent.
Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia. a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluuidum, atque ita non opus esset, ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim mihi nunc occurrerunt reptilia et uolatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter uiuesceret anima gradu alio et post initii uerbum in consummationem respiceret.