Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VI

Quid ego miser in te amaui, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses. aut uero aliquid es, ut loquar ad te? pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium, creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar fruens. nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et uegetante uita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis, et terra et mare plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica uitiis fallentibus.

Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid, quando aut ubi aut quo uel a quo potest? et blanditiae lasciuientium amari uolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate, nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. et curiositas affectare uidetur studium scientiae, cum tu omnia summe noueris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. auaritia multa possedere uult: et tu possides omnia. inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira uindicatam quaerit: te iustius quis uindicat? timor insolita et repentina exhorrescit, rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te seperat quod diligis? aut ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.

Ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit, nisi cum redit ad te. peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se aduersum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi, et in quo dominum meum uel uitiose atque peruerse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer, faciendo inpune quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine? ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. o putredo, o monstrum uitae et mortis profunditas! potuitne libere quod non licebat, non ob aliud, nisi quia non licebat?