Aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua diuina? caelum enim plicabitur ut liber, et nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim auctoritatis est tua diuina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensati nobis. et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent. unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic uiuerent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut pellem caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueras.
Videamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans paruulis: perfice, deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim nouimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. non noui, domine, non noui alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent ceruicem meam iugo tuo, et inuitarent colere te gratis. intellegam ea, pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.
Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, inmortales et a terrena corruptione secretae. laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. uident enim faciem tuam semper, et ibi legunt sine syllabis temporum, quid uelit aeterna uoluntas tua. legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et ueritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores uerbi tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur, et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamuis filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflamauit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum est nobis.