Beata creatura, quae non nouit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo interuallo temporis in ea uocatione, qua dixisti: fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficiemur: in illa uero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens conuersa lux esset. qui potest, intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego inluminem ullum hominem uenientem in hunc mundum?