Hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem uiam caritatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi. ideoque ab initio superminens superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. quid similius et quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.