Quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita, quam inluminares. sed sicut non te promeruerat, ut esset talis uita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo inluminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit, non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per conmutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest: quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es