Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

Liber tertius decimus

I

Inuoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. inuoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspirasti: nunc inuocantem te ne deseras, qui priusquam inuocarem praeuenisti, et institisti crebrescens multimodis uocibus, ut audirem de longinquo et conuerterer, et uocantem me inuocarem te. etenim, domine, deleuisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praeuenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem: et tamen ecce sum ex bonitate tua praeueniente totum hoc, quod me fecisti, et unde me fecisti. neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuueris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic seruiam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam: sed ut seruiam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.