Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spriritum tuum bonum, qui deducet me in terra recta, latere potuit, quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, sit igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. ecce, domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa, oro te, scripsimus! quae nostrae uires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? sine me itaque breuius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris uerum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime id enim conari me oportet quod si assectus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere uoluerit, quae illi quoque dixit quod uoluit.