Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXV

Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his uerbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem, et responderem fortasse, quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset curior. cum uero dicit: non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quod ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat, et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium. qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.

Adtende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; adtende et uide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis, et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex toto anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.