His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae (quam tibi confiteor scienti deo meo), duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque uoluerit. in illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad uerba libri tui, et quaeremus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.