Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVII

Dicunt enim: quamuis uera sint haec, non ea tamen duo Moyses inturbatur, cum reuelante spiritu diceret: in principio fecit deus caelum et terram. non caeli nomine spiritalem uel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significauit, nec terrae nomine informem materiam. quid igitur? quod nos dicimus inquiunt hoc ille uir sensit, hoc uerbis istis elocutus est. quid illud est? nomine aiunt caeli et terrae totum istum uisibilem mundum prius uniuersaliter et breuiter significare uoluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim uniuersa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola uisibilia commendanda iudicaret. terram uero inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista uisibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiem intellegendam esse consentiunt.

Quid? si dicat alius, eandem informitatem confusionemque materiae, caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibiles, cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilemque naturam non indecenter appellatam, ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus uocabulis esse conprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt (quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, siue manent, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima hominis et corpus), communem omnium rerum inuisibilium uisibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra (id est inuisibilis atque uisibilis iam utraque formata creatura) his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra inuisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum; ea distinctione, ut terra inuisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis inmoderationis et ante inluminationem sapientiae?

Est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles uisibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur, in principio fecit deus caelum et terram: sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam hic nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.