Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVI

Cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant, et uiam praebeant ad se uerbo tuo. quod si noluerint et repulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes terram in oculos suos, et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae quctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scriptuaram tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.