Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XV

Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeterntate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo, et inuenio deum meum, deum aeternum non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam, nec scientam eius transitorium aliquid pati.

Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? non inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? neque hoc negamus inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam, tam casto amore cohaerentem deo uero et uere aeterno, ut, quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et defluat, sed in eius solius ueracissima contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

Nam etsi non inuenimus tempus ante illam prior quippe omnium creata est sapientia; nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis, et per quam creata sunt omnia, et quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est; dicitur enim et ipsa, quamuis creata, sapientia. sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso. ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

Vnde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferueret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

Quid dicitis mihi, quod alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suam aeterna in caelis, ubi uices temporum frustra quaeritis, quia non inuenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis uolubile, cui semper inhaerere deo bonum est. est inquiunt. quid igitur ex his, quae clamauit cor meum ad deum meum, cum audiret interius uocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse uicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. hoc quoque aiunt non negamus.