Iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens inmortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutaris, nec temporibus uariatur uoluntas tua, quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi, domine, uoce forti, in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: hoc solum a te non est, quod non est; motusque uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
Item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es teque perseuerantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit, et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. o beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! nec inuenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.
Vnde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? (et quae uita eius nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es?) hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum, et quis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? omnino enim non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.