Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

II

Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino; terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.