Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXII

Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret; et dilucescant, allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere; et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce ueteres posuisti dies meos, et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora: quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille et: quam longo tempore illud non uidi et: duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem. dicimus haec et audiuimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent, et noua est inuentio eorum.