Horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis timebam barbarismum facere, quam cauebam, si facerem, non facientibus inuidere. dico haec et confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste uiuere. non enim uidebam uoraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabilibus mendaciis et paedagogum et magistros et parentes, amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine? Furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa, uel gula imperante uel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen uendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas uictorias ipse uana excellentiae cupiditate uictus saepe aucupabar. quid enim tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam? et, si deprehensus auguerer, saeuire magis quam cedere libebat. Istane est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt. quae a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum, praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum aisti: talium est regnum caelorum.