Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

Liber undecimus

I

Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus uides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique per me noueris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus dominus et laudabilis ualde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. nam et oramus, et tamen ueritas ait: Nouit pater uester quid uobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam uocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes, et esurientes ac sitentes iustitiam, et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narraui tibi multa, quae potui et quae uolui, quoniam tu prior uoluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.