Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXXI

ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici, et dexteram tuam invocavi ad salutem meam. vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi, 'quis illuc potest?' proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia praesidens, at ego per avaritiam meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.