Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXI

Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica, et corruptible hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in seruitutem redigens corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt: urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur.

Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molesta transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus uoluptas est. et non est alius, qua transeatur, quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectatione parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non adparere, quod satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere, et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.

Audio uocem iubentis dei mei: Non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit seruo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt. a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo, quam multum amaui: Neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audiui et alteram: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse, et abundare noui et penuriam pati noui. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium. non puluis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam puluis sumus, et de puluere fecisti hominem, et perierat et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamaui: Omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem, ut accipiat: Aufer, inquit, a me concupiscentias uentris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri.

Docuisti me, pater bone: Omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum, et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit inprobari.

In his ergo temptationibus positus, certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.