Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXII

Absit, domine, absit a corde serui tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata uita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. ab aliqua tamen imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur.