Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XX

Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. quaeram te, ut uiuat anima mea. uiuit enim corpus meum de anima mea, et uiuit anima mea de te. quomodo ergo quaero uitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: sat, est illic, ubi oportet ut dicam. quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt et omnino qui nolit nemo est? ubi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? ubi uiderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt: qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos uelle certissimum est. nescio quomodo nouerunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero, utrum in memoria sit beata uita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audiuimus nomen hoc et omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono delectamur. nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit; quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.