Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIII

Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: num forte hoc est? num forte illud? tamdiu dicebam: non est, donec id offeretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offeretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. uerum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.