Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

X

At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo, et eos per auras cum strepitu transisse, ac iam non esse scio. res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus; aures dicunt: si sonuerunt, a nobis indicatae sunt; nares dicunt: si oluerunt, per nos transierunt; dicit etiam sensus gustandi: si sapor non est, nihil me interroges: tactus dicit: si corpulentum non est, non contrectaui, si non contrectaui, non indicaui. unde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognoui, et uera esse approbaui et commendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum uellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo, aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: ita est, uerum est, nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?