Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIIII

Cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et Homerus peritus texere tales fabellas, et dulcissime uanus est, et mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris Vergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum uidelicet difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas fabulosarum narrationum. nulla enim uerba illa noueram, et saeuis terroribus ac poenis, ut nossem, instabatur mihi uehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noueram, et tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca arridentium et laetitias alludentium. didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me urgeret cor meum ad parienda concepta sua, id quod non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.