Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

IIII

Sed quo fructu id uolunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint. quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem improbat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum, et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea.

Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore, et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uiae meae. hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse uoluisti, dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus, idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.