Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: ubi eram? deinde nos intuens maerore attonitos: ponitis hic inquit matrem uestram. ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa uultu anxio, reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: uide ait quid dicit. et mox ambobus: ponite inquit hoc corpus ubicumque: nihil uos eius cura conturbet; tantum illud uos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis. cumque hanc sententiam uerbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingrauescente morbo exercebatur.
Ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam, recolens, quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus uiri sui. quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam; et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit; iam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. audiui etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die, de contemtu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus uirtutem feminae quoniam tu dederas ei quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: nihil inquit longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.